

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 20: Versus 4
Baptismus Joannis,etc. Quem confitemini de coelo habuisse prophetiam mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis in qua potestate ego faciam. Quod illi intelligentes, dubitant quid debeant respondere.Neque ego,etc. Propter duas causas veritas quaerentibus est abscondenda. Vel, quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur:Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo[Joan. 16.]. Vel quia ex odio et contemptu quaerunt; unde dicitur:Nolite sanctum dare canibus[Matth. 7.].